Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. Porro plura fuerunt atria circa templum, ut in psalmo legitur: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. De interiori tantum atrio mentio fit in Regum, de eodem et de secundo tractat Josephus. Sed praeter haec duo etiam fuerunt alia duo. Igitur atrium interius, erat platea grandis ex omni parte circa templum diffusa per quadrum, quae prae foribus templi ad orientem plurimum extendebatur, quia ibi erat altare aereum, et luteres, et ibi ministrabant levitae, et sacerdotes coram Domino. Circa utrumque vero latus templi non adeo diffusa erat. Ab occidente vero strictior, cujus pavimentum vario marmore stratum erat, et diversis imaginibus venustatum. Hoc atrium cingebat murus brevis in altitudine tantum trium cubitorum, et erat unus cubitus lapidum unius coloris, secundus lapidum alterius coloris, et tertius tertii coloris. Intus autem erat vestitus cedro, et positus erat murus per gyrum in extremitate hujus atrii, ut caeteros a ministris ab ingressu atrii prohiberet. Ad hunc se appodiabant psallentes; et conversi ad populum super hunc inclinati loquebantur. In eodem muro stabant columnae aequis intervallis dispositae, populum extra stantem ad legem sanctimoniae praemonentes, aliae litteris Hebraeis, aliae Graecis, aliae Latinis, et ne in locum sanctum transirent prohibentes. Hic ambitus muri proprio nomine vocabatur gion, Latine vero cancellus. Unum solum habebat introitum ab oriente contra portam templi, habens aperturam viginti quinque cubitorum sine foribus, usque ad hunc introitum ascendebant viri, et mulieres deferentes oblationes suas ad ministros sibi occurrentes. Nec licebat eis nisi in quibusdam casibus ulterius transire, et ascendebant ad ipsum per quatuordecim gradus. Hoc atrium dicebatur atrium interius, vel atrium sacerdotum, quod etiam illi qui erant Aaronitae, sed propter maculam aliquam offerre non poterant, non intrabant, licet de partibus sacrificiorum alerentur.